|
PROPHETIA MICHAEAE
1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten
in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam
et Ierusalem. 2 Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo
eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto
suo. 3 Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et
calcabit super excelsa terrae; 4 et liquescent montes subtus
eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae,
quae decurrunt in praeceps. 5 In scelere Iacob omne istud et in
peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae
excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? 6 Et ponam Samariam in acervum
lapidum, in agrum, ubi plantatur vinea; et detraham in vallem
lapides eius et fundamenta eius revelabo. 7 Et omnia sculptilia eius
concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola
eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata
sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur. 8 Super hoc
plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut
thoum et luctum quasi struthionum, 9 quia desperata est plaga
eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque
ad Ierusalem. 10 In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne
ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini. 11 Et transite
vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi
habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem
suam. 12 Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia
descendit malum a Domino in portam Ierusalem. 13 Iungite quadrigae
equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia
in te inventa sunt scelera Israel. 14 Propterea dabis
dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in
deceptionem regibus Israel. 15 Adhuc expugnatorem adducam
tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria
Israel. 16 Decalvare et tondere super filios deliciarum
tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt
ex te.
2 1 Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in
cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in
potestate manus eorum. 2 Concupiscunt agros, et violenter
tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum
eius, hominem et hereditatem eius. 3 Idcirco haec dicit
Dominus: “ Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non
auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus
pessimum est. 4 In die illa sumetur super vos parabola, et
assumetur lamentum dicentium: “Depopulatione vastati sumus; pars populi
mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae
dividuntur”. 5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum
sortis in coetu Domini ”. 6 “ Ne vaticinemini! ”. “
Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio! ”. 7
Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus
Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona
sunt cum eo, qui recte graditur? 8 Vos autem contra populum
meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis
ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti. 9
Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis
earum aufertis decorem meum in perpetuum. 10 “ Surgite et
ite, quia non habetis hic requiem! ”. Propter immunditiam
peribitis perditione pessima. 11 Si esset vir vento excitatus et
mendacium loqueretur: “ Vaticinabor tibi de vino et sicera ”, hic
esset vates populi istius. 12 Congregatione congregabo, Iacob, totum
te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi
gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a
multitudine hominum. 13 Ascendet enim pandens iter ante
eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et
transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite
eorum.
3 1 Et dixi: “ Audite, principes Iacob et duces domus
Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium? ”. 2 Sed odio
habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum
desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum. 3 Qui comedunt
carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum
confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem
in medio ollae. 4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet
eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut
pessima fecerunt opera sua. 5 Haec dicit Dominus super
prophetas, qui seducunt populum meum, qui cum habent, quid mordeant
dentibus suis, praedicant pacem; et, si quis non dederit in ore
eorum quippiam, sanctificant super eum proelium. 6 Propterea nox
vobis sine visione erit, et tenebrae vobis sine divinatione; et
occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. 7 Et
confundentur videntes, et confundentur divini, et operient labia sua
omnes, quia non est responsum Dei. 8 Verumtamen ego repletus
sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem
Iacob scelus suum et Israel peccatum suum. 9 Audite hoc, principes
domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et
omnia recta pervertitis, 10 qui aedificatis Sion in sanguinibus et
Ierusalem in iniquitate. 11 Principes eius in muneribus iudicant, et
sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia
divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: “ Numquid non
Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala ”. 12 Propter
hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi
acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa
silvarum.
4 1 Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus
Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super
colles; et fluent ad eum populi. 2 Et properabunt gentes multae et
dicent: “ Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei
Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius
”; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. 3
Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque
in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas
in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent
ultra belligerare. 4 Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et
subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini
exercituum locutum est. 5 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque
in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri
in aeternum et ultra. 6 “ In die illa, dicit Dominus, congregabo
claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam
afflixeram; 7 et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae
laboraverat, in gentem robustam ”. Et regnabit Dominus super eos in
monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum. 8 Et tu, turris
gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et
perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem. 9 Nunc quare
clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius
tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? 10 Dole
et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de
civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi
liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. 11
Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt:
“Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster ”. 12 Ipsi autem non
cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium
eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area. 13 Surge et
tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas
ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas
eorum et divitias eorum Domino universae terrae. 14 Nunc incide te,
filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga
percutiunt maxillam iudicis Israel.
5 1 Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus
Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et
egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis. 2
Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et
reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. 3 Et stabit et
pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei
sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos
terrae, 4 et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram
nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super
eum septem pastores et octo primates hominum. 5 Et pascent terram
Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab
Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus
nostris. 6 Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum
multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae
non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. 7 Et
erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum
multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in
gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et
ceperit, non est qui eruat. 8 Exaltabitur manus tua super hostes
tuos, et omnes inimici tui interibunt. 9 “Et erit in die
illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam
quadrigas tuas 10 et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes
munitiones tuas. 11 Et auferam veneficia de manu tua, et divini non
erunt in te. 12 Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de
medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum; 13 et
evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua. 14 Et faciam
in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae
non audierunt ”.
6 1 Audite, quae Dominus loqui tur: “ Surge, contende
iudicio coram montibus, et audiant colles vocem tuam ”. 2 Audite,
montes, iudicium Domini, et auscultate, fundamenta terrae; quia
iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel iudicio contendit. 3 “
Popule meus, quid feci tibi et quid molestus fui tibi? Responde
mihi. 4 Ego eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium
liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. 5
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et
quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad
Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini ”. 6 “ Quid dignum offeram
Domino, dum curvo genu Deo excelso? Numquid offeram ei
holocautomata et vitulos anniculos? 7 Numquid placebunt Domino milia
arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum
pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?”. 8
Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a
te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum
ambulare cum Deo tuo. 9 Vox Domini ad civitatem clamat - et
sapientia est timere nomen tuum -: “ Audite, tribus et coetus
civitatis! 10 Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus
maledictum? 11 Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli
pondera dolosa? 12 Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et
habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in
ore eorum. 13 Ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis
tuis. 14 Tu comedes et non saturaberis, et sordes tuae in medio
tui. Tu removebis et non salvabis; et, quos salvaveris, in gladium
dabo. 15 Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non
ungeris oleo, mustum et non bibes vinum. 16 Custodisti praecepta
Amri et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus
eorum, ut darem te in perditionem et habitantes tuos in
sibilum: et opprobrium populorum portabitis ”.
7 1 Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata
messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec
praecoqua ficus, quam desideravit anima mea. 2 Periit pius de
terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine
insidiantur, vir fratrem suum rete venatur. 3 Ad malum manus eorum
paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et
magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt
illud! 4 Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus,
quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua
venit: nunc erit confusio eorum. 5 Nolite credere amico, nolite
confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi
claustra oris tui; 6 quia filius contumeliam facit patri, filia
consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici
hominis domestici eius. 7 Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo
Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus. 8 Ne laeteris, inimica mea,
super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus
lux mea est. 9 Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec
iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in
lucem, videbo iustitiam eius. 10 Et aspiciet inimica mea et
operietur confusione, quae dicit ad me: “ Ubi est Dominus Deus tuus?
”. Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut
lutum platearum. 11 Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae; in
die illa dilatabuntur fines tui. 12 In die illa usque ad te
venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque
ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. 13
Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter
fructum operum eorum. 14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem
hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio
hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos. 15
Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis
mirabilia. 16 Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine
sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt; 17 lingent
pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de
aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt
te. 18 Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis
peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum
furorem suum, quoniam volens misericordiam est. 19 Revertetur et
miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in
profundum maris omnia peccata nostra. 20 Dabis veritatem
Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a
diebus antiquis.
|